RAPHANUS

RAPHANUS
RAPHANUS
in templo Delphico ex auro dicatus. Plin. l. 19. c. 5. Ut Graeca est vanitas, fertur in templo Apollinis Delphis, adeo coeteris cibis praelatus raphanus, ut ex auro dicaretur, beta ex argento, rapum e plumbo. Idem vero et paederastarum ac moechorum olim poena. Id enim perpeti consuervisse, ut sublatis pedibus violentam admitterent in depilatos vulsellâ podices raphanorum et mugium et ligneorum contorum impulsionem, Scriptores testantur: quorum primus omnium Aristophanes in Nubibus, Act. 3. Sc. 4. Iustum et Iniustum altercantes introducens, id pluribus exsequitur. Idem confirmant, Catullus, Epigr. 15. Iuvenalis, Sat. 10. Steph. de Urbibus, Alii. Sed et Dudymus, apud Hom. in Il. in verbo, ὦ λακιάδα, de Adulteriis, inquit, legitur. Tribus enim Attica, Laciada: in qua multi raphani, quibus utuntur ad irrisionem eorum, qui in adulterio deprehensi. Utuntur vero manubrits quoque securis in anum intromissis, eis deficientibus. Suidas rem plenius sic explicat: Et raphanis in podicem iniectis puniri: evulsis pilis, cinere calidô aspergi, apud Aristophanem de impudicis dicitur. Sic enim Moechos foede tractabant: Raphanos capiebant, quos in eorum podices immittebant et eos pilis evulsis nudabant, celidosque cineres aspergebant, eos abunde sic excruciantes. Licet enim haec cinerum calidorum ac propemodum urentium inspersio super depilatas et diffractas ani partes, fortassis remedii locô adhiberetur, ad sanguinem sistendum vulneraque curanda, non tamen fiebat ea sine ex quisito dolore: Quemadmodum Turcae verbera curare solent, contusas partes aceto saleque acerbe perfricantes. Idem poenae genus obtinuisse in Armenia, Lucianus docet dial. de Morte Peregrin. Vide quoque leg. nec in ea. §. sed qui occidit. ff. ad l. Iul. de adult. προτείνειν ἐκείνοις τὴν ἐπὶ ςκόλοπος ἀπαιώρηςιν, Nicet. Choniates, poenam hanc vocare videtur. Plura de hac aliisque Moechorum poenis, apud Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 75. ubi Lucernam ludicram Iacobi Pighetti fusc explicat; et supra Paratilmus, it. ubi de Adulterio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Raphanus — Saltar a navegación, búsqueda ? Raphanus Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • Raphanus — Raphanus …   Wikipédia en Français

  • Raphănus — Raphănus, (R. L.), Pflanzengattung aus der Familie der Cruciferae Raphaneae, 15. Kl. 2. Ordn. L.; Schoten lineal od. länglich, fast kegelförmig, glatt u. nicht theilbar, od. perlschnurförmig u. in Glieder querüber zerfallend, mehrsamig,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Raphănus — (lat.), Pflanzengattung, s. Rettich …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Raphanus — Raphănus, Pflanzengattg., s. Rettich …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Raphanus —   [lateinisch], die Pflanzengattung Rettich.   …   Universal-Lexikon

  • Raphanus — Raphanus …   Wikipédia en Français

  • Raphanus — Dieser Artikel behandelt das Kreuzblütengewächs Rettich. Zu weiteren Bedeutungen siehe Rettich (Begriffsklärung). Rettiche Weißer Bier Rettich der Sorte Summer Cross Systematik …   Deutsch Wikipedia

  • Raphanus — taxobox name = Raphanus image caption = Red radish regnum = Plantae unranked divisio = Angiosperms unranked classis = Eudicots unranked ordo = Rosids ordo = Brassicales familia = Brassicaceae genus = Raphanus genus authority = L. subdivision… …   Wikipedia

  • Raphanus — noun radish • Syn: ↑genus Raphanus • Hypernyms: ↑dilleniid dicot genus • Member Holonyms: ↑Cruciferae, ↑family Cruciferae, ↑Brassicaceae, ↑family Brassicaceae …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”